Cerca nel blog (argomenti, singole parole o frasi):

Condividi

giovedì 26 novembre 2009

Festa di Tutti i santi dell'Ordine Serafico - formulario della Messa

A. Colantonio, San Francesco consegna la regola a S.Antonio e a S.Chiara e ai suoi seguaci , (metà del XV sec.)

Il 29 Novembre, in coincidenza con l'anniversario dell'approvazione della Regola di San Francesco, tutti i suoi figli ricordano i tanti francescani e francescane santificatisi seguendo il vangelo secondo la Regola del Serafico Padre.
Ecco il formulario della Messa propria dell'Ordine Francescano per l'occasione. Il testo in Italiano potete trovarlo al sito di Maranatha.it

Die 29 novembris
OMNIUM SANCTORUM SERAPHICI ORDINIS
FESTUM
ANT. AD INTROITUM Cfr. Apoc. 19, 5-7
Laudem dícite Deo nostro, omnes Sancti eius et qui timétis Deum, pusílli et magni; quóniam regnábit Dóminus Deus noster omnípotens. Gaudeámus, et exsultémus,
et demus glóriam ei.

COLLECTA
Omnípotens sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam váriis Sanctórum seráphici Ordinis splendóribus illustráre dignátus es,
da nobis, eórum memóriam sub una celebritáte venerántibus, ut tam præclára virtútum exémpla sectántes in terris, corónam iustitiæ in cælis cónsequi mereámur.
Per Dóminum.

LECTIO PRIOR
Nomen iustorum vivit in generationem et generationem.
Léctio libri Sirácidæ 44, 1. 10-15
Laudémus viros gloriósos,
et paréntes nostros in generatióne sua
Isti viri misericórdiæ sunt,
quorum pietátes non defuérunt.
Cum sémine eórum pérmanent bona,
heréditas sancta nepótes eórum,
et in testaméntis stetit semen eórum,
et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent;
semen eórum et glória eórum non derelinquétur.
Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt,
et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
Verbum Dei.

PSALMUS RESPONSORIUS Ps. 23, 1-2, 3-4, 5-6
R. Hæc est generátio quæréntium fáciem tuam, Dómine.

Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et qui hábitant in eo. Quia ipse super mária fundávit eum, et super flúmina firmávit eum. R.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens mánibus et mundo corde, qui non accépit in vanum nomen eius, nec iurávit in dolum. R.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino, et iustificatiónem a Deo salutári suo. Hæc est generátio quæréntium eum, quæréntium faciem Dei Iacob. R.

ALLELUIA
R. Allelúia.
Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclyta tenens regna cæléstia.
R. Allelúia.

EVANGELIUM

Quæcúmque habes vende, et séquere me.

In illo témpore: Cum egrederétur Iesus in viam, accúrrens quidam et genu flexo ante eum rogábat eum: «Magister bone, quid faciam ut vitam ætérnam percípiam?»
Iesus autem dixit ei: «Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Præcépta nosti: ne occídas, ne adúlteres, ne furéris, ne falsum testimónium dixeris, ne fráudem féceris, honóra patrem tuum et matrem».
Ille autem dixit ei: «Magister, haec ómnia conservávi a iuventúte mea».
Iesus autem intúitus eum diléxit eum, et dixit illi: «Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes vende et da pauéribus, et habébis thesáurum in cælo, et veni, séquere me».
Verbum Dómini.

SUPER OBLATA
Grata tibi sint, Dómine, múnera
quæ in Sanctórum seráphici Ordinis festivitáte deférimus,
et concéde, ut, quos iam crédimus de sua immortalitáte secúros,
sentiámus de nostra salúte sollícitos.
Per Christum.

PRÆFATIO
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iústum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Nobis enim hódie civitátem tuam tríbuis celebráre, quæ mater nostra est, cælestísque Ierúsalem, ubi fratrum nostrórum iam te in ætérnum coróna colláudat. Ad quam peregríni, per fidem accedéntes, alácriter festínámus, congaudéntes de Ecclésíæ sublímium glorificatióne membrórum, qua simul fragilitáti nostræ adiuménta et exémpla concédís.

Et ídeo, cum ipsórum Angelorúmque frequéntía, una te magnificámus, laudis voce clamántes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth, etc.

ANT. AD COMMUNIONEM Mt 5, 8-10
Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt; beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur;
beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

POST COMMUNIONEM
Deus, qui nos uno pane réficis et una spe susténtas,
tua nos páriter grátia corróbora,
ut omnes, cum Sanctis tuis,
unum in Christo corpus et unus spíritus,
ad glóriam cum ipso resurgámus.
Per Christum.

Nessun commento:

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online