Cerca nel blog (argomenti, singole parole o frasi):

Caricamento in corso...

Condividi

lunedì 6 agosto 2012

Il Santissimo Salvatore e la difesa dei cristiani dalla minaccia contro la fede


Il giorno della Trasfigurazione, soprattutto al Sud, è anche denominato il giorno del Santissimo Salvatore, molto probabilmente perché in questa ricorrenza del 6 agosto si commemora lo scampato pericolo per l'Europa cristiana di soccombere all'attacco dei Saraceni. Come ricorda anche il Messale Romano, questa festa fu mutuata dall'Oriente bizantino da Papa Callisto III, perché il 22 luglio 1456 i cristiani fermarono i turchi all'assedio di Belgrado, li sconfissero e li ricacciarono indietro, sostenuti dal grande cappellano dell'esercito il francescano san Giovanni da Capestrano (vedi sopra, il dipinto ungherese del XIX sec.).
La vittoria fermò l'avanzata dei turchi ottomani verso l'Europa cristiana per 70 anni, sebbene essi furono protagonisti di altre incursioni come la presa di Otranto nel 1480-1481 e le razzie di Croazia e Stiria nel 1493.
Durante l'assedio Papa Callisto III ordinò che la campane suonassero a mezzogiorno, così da chiamare i credenti a pregare per i difensori - ma in molti luoghi la notizia della vittoria (che giunse a Roma solo il 6 agosto) arrivò prima dell'ordine, così questa usanza si trasformò nella commemorazione della vittoria e il Papa non lo ritirò. Da allora fino ad oggi le campane continuano a suonare a mezzogiorno.
Il pericolo, adesso, non è quello militare, ma il Cristianesimo è comunque assediato dalla cultura relativista e secolarizzata, che cerca di eliminarne i simboli e le conquiste morali, magari allenandosi con minoranze religiose agguerrite per far tacere le maggioranze. Per questo non possiamo che pregare ancora, continuando ad aver fede in Gesù Cristo, e testimoniandolo con tenacia unico Salvatore universale e assoluto, unica via di accesso al Padre, unico Redentore di tutto il genere umano.


Aggiungo qui sotto la trascrizione della Bolla del 29 giugno 1456, con la quale Papa Callisto III chiede preghiere per salvare l'Europa dai Turchi, in particolare riferendosi alla preghiera dell'Ave Maria di mezzogiorno. Trovate qui un'antica stampa, dall'officina stessa di Gutenberg, di questa bolla


Bulla Orationum
Callixti III, die 29 Junii 1456 - Reg. Vat. 457.

Calistus etc. Venerabilibus Filiis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis Electis necnon dilectis Filiis eorum in spiritualibus Vicariis ae Abbatibus ceterisque eeclesiasticis personis ubilibet per orbem christianum constitutis salutem, etc.

Cum his superioribus annis impius nominis christiani persecutor Turcorum tyrannus post oppressam Constantinopolim Civitatem, in qua omne genus crudelitatis exercuit, seviens non solum in homines, sed, ex quo in Deum nostrum non poterat, in suos sanctorumque reliquias impii desiderii conatum totis viribus sit prosecutus fideles populos, ad quos voluit aspirare, assiduis cladibus affligendo, ita, ut nove plage, nove in dies calamitates nuncientur. Cumque eciam, quod indignius est, his non contentus, sed magis superbie currum ascendens vastitatem totius populi christiani et occidentis nuperrime mente concepit ad idque invadendum violencius se in dies parat gestiens sanetum Christi nomen de terra perdere et impii canis Mahometi damnatam et orrendam blasfemiam inducere.

Hinc est, quod nos pridem in tam dura temporum et rerum condicione ad Primi Apostolatus apicem meritis licet insufficientibus evecti comparentesque dominico gregi sic passim sub infideli gladio cadenti, quem Dominus Salvator noster custodiendum et pascendum nobis comisit, conati sumus usqne in hanc diem, quantum divina gracia largiri dignata est, his tam perniciosis conatibus nostras et Romane Ecclesie vires pro posse opponere, ad hoc ipsum mente et animo sedulo incunbentes. Jam si quidem decimas per orbem christianum toti clero induximus, fideles populos ad communem fidei causam per has nostras excivimus, nuncios misimus, qui ad sanctam Domini crucem tuendam quisque pro posse se accingeret praedicarent, christianorumque adiumenta colligerent. Legatos insuper nostros partim ad pacanda Regna, partim ad excitandos Reges et Principes, partim quoque ad congregandos ducendosque contra huiusmodi alterum Mahometum veteris vestigia imitantem exercitus. Nuperrime autem dilectum filium Ludovicum t.t. Sancti Laurencii in Damaso presbyterum Cardinalem Camerarium nostrum cum classe maritima ire autore Domino iussimus.

Denique nihil omisimus, quantum Dominus iuvare dignatus est, quod ad hanc salutarem expedicionem terra et mari proficere potuerit. Verum, quia ut ait apostolus, nostrum est tantum laborare, solius autem Dei incrementum accionibus dare, videmus nil actum esse tantorum operum studio, nisi in ieiunio, fletu et planctu et oracionibus revertamur ad Dominum, ut Ipse revertatur ad nos, qui peccatis exigentibus flagellis huiusmodi conterit populum christianum velut secundum scientem voluntatem Dei sui et non facientem. Ac propterea necessarium duximus et maxime opportunum, ut misericordiam eius cum gemitu et lacrimis implorantes animas nostras in oracione humiliemus, non in humanis tantum viribus nostris confidentes, que fragiles sunt et caduce, sed in Domino exercituum, qui vere turris est fortitudinis et qui olim Abrae cum paucis vernaculis in Domino confidenti de potentibus Regibus victoriam dedit. Ab ipso enim victoria belli, non enim salvatur Rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis sue. Ecce inquit psalmista: Oculi Domini super metuentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius, ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. Nonne oracionibus magis quam armis Amalechitas Israeliticus populus superavit divina Scriptura testante. Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel. Cum autem paululum remisisset, fugabat Amalech; et pugnaturi contra Philisteos pariter Samueli dixerunt: Ne cesses clamare pro nobis ad Dominum Deum nostram, ut salvet nos de manu Philistinorum. Cumque ille clamaret sacrificaretque pro illis, introivit Dominus fragore magno in die illa super Philisteum et exterruit eos cessique sunt a filiis Israel. Nonne superbiam Senacherib Regis Assiriorum in multitudine curruum et equitum gloriantis humili Ezechie Regis atque devota oracione Octuagintaquinque milibus interemptis angelo percuciente una nocte contrivit.
Quem eciam non moneat in huiusmodi tribulacionibus et pressuris, quasi ad immotissimam arcem sit ad oracionem confugere. Regis Josaphat plus admiranda quam magna victoria, qui circumdatus ab omnibus finitimis nacionibus gencium timore perterritus ad Dominum totum se contulit praedicavitque jejunium in universo Juda, et toto populo congregato devotissima obsecracione Dominum invocavit, qui emisso Spiritu suo super Ihaziel Zacharie filium ita illi respondit: Attendite omnis Juda et qui habitatis in Jerusalem; et tu Josaphat, hec dicit Dominus nobis: nolite timere, ne paveatis hanc multitudinem, non est enim nostra pugna, sed Dei, non enim eritis vos, qui dimicabitis, sed tantummodo state confidentes et videbitis auxilium Domini super vos. At ille vehemencius oracionibus laudibusque divinis insistens cantores instituit, qui laudantes Dominum in singulis turmis exercitus veluti firmissima et inexpugnabilia presidia antecederent et voce consona dicerent: Confitemini Domino, quoniam in eternum misericordia eius. Cumque illi laudes cantare cepissent, comittit Dominus insidias hostium in seipsos, ita, ut invicem sevientes mutuis concidere vulneribus. His quoque artibus praeclara feminarum Judith Holofernem necavit et tumorem maximi Regis Nabucodonosor superbiamque fragilis femina oracione, lacrimis sufulta contrivit. Non – inquit – in multitudine est virtus tua, Domine, nec in equorum viribus voluntas tua, nec superbi ab inicio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecacio. Quid dicemus de fortissimo viro cunctisque periculis glorioso Macabeo, qui quociens oracione sufultus bello congressus est, victor evasit? At vero cum oracione negleta (sic) Deoque non invocato cum Antiocho Rege congreditur, profligatus effugit; quibus quoque omissis presidiis bello contra Bachidem victus et tandem occissus (sic) et Dei populus contritus est. Dicamus igitur: iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum, merito omnia patimur, quia pecavimus tibi et mandatis tuis non obedivimus. Non enim solet divina clemencia tam severo iudicio corripere populum peccatorem, nisi cum illum videt a suis preceptis pertinaciter oberrantem. Achior Amonites licet gentilis Oloferni consilium dedit dicens: perquire, Domine, si est aliqua iniquitas ipsorum in conspectu Dei ipsorum. Ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Dominus eorum tibi et subiecti erunt sub iugo potencie tue. Si autem non est offensio populi huius coram Deo, non poterimus resistere illis, quoniam Dominus Deus eorum defendet eos et erimus in opprobrium universe terre.

Hinc timendum est et vehementer formidandum, quod nunquam contra fidelem populum infidelium furor tantum praevalere potuisset, nisi in ipsis fidelibus Salvator aliquid reperisset, quod oculos sue magestatis (sic) vehementer offenderet, qui nonnunquam solet corruptos hominum mores bellis conterere atque emendare, et se de inimicis cum inimicis vindicare. Ad penitenciam igitur et oracionem maturandum nobis est, ne dum de die in diem diferendo emendacionem et ad Dominum Deum nostrum renunciantibus nobis graviora contingant. Certi quidem, quia si revertemur ad Dominum, ipse revertetur ad nos. Videns enim affliccionem filiorum Israel in Egipto audiensque clamorem eorum gloriosissimum illis de Egipciis triumphtim dedit et liberos eos cum gaudio tum per mare tum per vastam illam deserti solitudinem ad terram promissionis transvexit. Cumque illi veteribus malis nova coniungerent et pro suis peccatis ab omnibus finitimis nacionibus variis temporibus essent oppressi, quociens connisi („connsi”') Domini prestolabantur auxilium, divina miseracione liberavit. Ipsi David penitenti et cum fletu dicenti: Peeavi, Domine, – peccatum extemplo dimisit. Et Ezechie oranti vite periodum mortisque terminum porogavit (sic). Et perituros iusta (sic pro iuxta) Siriam Ninivitas cum flentes orantesque ad eum fuere conversi, in misericordia exaudivit. Et nunc quidem non est abreviata manus Domini, benignus et misericors est et paciens et multe misericordie et prestabilis super maliciam populi sui. His itaque Sanctarum Scripturarum testimoniis et exemplis aliisque conplurimis permoti hortamur vos, Fratres et Filii, per viscera misericordie Domini nostri Jesu Christi, ut iuxta crediti vobis officii pastoralis racionem reformacioni morum subditorum populorum vestrorum secundum sanctorum patrum canones et decreta diligencius insistatis quia ut beatus Gregorius predecessor noster ait: dominicum gregem lupus non iam in nocte latenter, sed in aperta luce dilaniat. Vigilemus ergo, ne quid pereat, et si captum forte quid fuit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem dominicum reducamus, nec nos labor terreat, quia nomen pastoris non ad quietem, sed ad laborem suscepimus. Cum increpare delinquentes noluerit, eos proculdubio pastor occidit. Nobis autem nil tam cordi est tamque desideramus, quam omnium christianorum prout secundum Deum debemus et obligamur vitam moresque reformare. Idemque Deo adiutore debitis incrementis prosequi intendimus.

Verum quia nos in presenciarum ista turcorum inimicorum urget tempestas, ad occurrendum illi toto studio omnibusque viribus insudamus, et sicut a christifidelibus tam clericis quam laicis per bullam nostram superinde confectam corporalia auxilia requisivimus, ne nobis ipsis deficere videremur, ita et nunc spiritualia, que maiora sunt, instancius prestolamur. Vos igitur et vestrum singulos monemus, hortamur in Domino atque de Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius autoritate confisi mandamus et precipimus, ut omnes et singuli sacerdotes, eciam si cardinalatus aut alia quacumque ecclesiastica dignitate prefulgeant, secularium et regularium ordinum quorumcumque exemptorum et non exemptorum, quatenus cum eos celebrare contigat (sic), comemoracionem faciant et oracionem dicant contra paganos institutam, videlicet:
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates ac omnium iura Regnorum respice in auxilium christianorum, ut gentes paganorum, que de sua feritate confidunt, dextere tue potencia conterantur.
Quibus quidem celebrantibus et huiusmodi oracionem dicentibus de spirituali thesauro Ecclesie centum dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer in Domino relaxamus. Et ut omnis populus cuiuscumque sexus et generis oracionum et indulgenciarum huiusmodi particeps esse possit, precipimus et mandamus, ut in singulis ecclesiis quarumcumque civitatum terrarum et locorum inter nonas et vesperas, videlicet ante pulsacionem vesperarum, sed ei propinque saltem per intervallum medie hore singulis diebus tribus vicibus una campana vel plures sonorose, ut bene audiantur, pulsentur, quemadmodum pro angelica salutacione de sero pulsari consuevit, et tunc quilibet dominicam oraeionem videlicet Pater noster et angelicam salutacionem videlicet Ave Maria gracia plena etc. tribus vicibus dicere debeat, quibus semel quadraginta, tribus autem vicibus dicentibus genibus flexis Centum dies indulgenciarum misericorditer in Domino elargimur.
Mandamus insuper atque precipimus, quatenus in singulis eivitatibus, terris, castris et villis sive locis nostrarum diocesium aut administracionum sive iurisdiccionum omnibus primis diebus dominicis singulorum mensium processiones generales fieri faciatis, ad quas omnis populus conveniat et clerici sive seculares sive regulares sive mendicantes et non mendicantes, exempti et non exempti, qui extra aut intra menia civitatum, terrarum, castrorum atque villarum sive locorum existant aut in suburbiis. Religiosi vero, qui in solitudine degunt quique ad huiusmodi processiones, quando in civitatibus, terris, castris et villis sive locis fieri solent, convenire non consueverunt, non compellantur, sed eisdem diebus ipsi aut intra clausuram monasteriorum suorum aut in circuitu eorum aut ad aliquam proximam basilicam se conferentes, prout eis maior devocio fuerit, processiones faciant. Moniales autem intra menia urbium sive extra habitantes predictas processiones intra clausuram faciant: Septem psalmos penitenciales cum letaniis decantantes.
Si preterea inpredictis dominicis diebus aliquod legitimum impedimentum supervenerit, quominus huiusmodi generales processiones devote atque pacifice fieri non possent, nolumus, quod una queque parrochia sive monasterium aut quevis alia ecclesia intra ambitum ecclesiarum aut claustrorum eas faciat, aut quomodo vos et quilibet vestrum devocioni et tranquillitati populi melius conducere iudicabitis, super quo vestras consciencias oneramus. Oraciones autem sive cantus cetereque cerimonie in processionibus predictis ita fiant, sicut in quibuslibet civitatibus, terris, castris et villis sive locis consuetum est, aut sicut vos ipsi pro re tam pia tamque necessaria devocius ordinandum putaveritis, ita tamen, quod missa solemnis dicenda in predictis processionibus sit ea, que in ecclesia contra paganos per Ecclesiam ordinata est. Verum quia et fides et opera fidei ex auditu sunt, ut ait apostolus, nec quis audire potest sine predicante, volumus atque mandamus, quod in civitatibus, castris et villis sive locis, in quibus predicator quispiam verbi Dei haberi possit, in ipsa solemnitate processionis per illum sermo fiat ad populum, in quo primum studebit fidem confirmare eosque pacientes in huiusmodi tribulacionibus reddere doceatque, quomodo probacio fidei pacienciam operatur et paciencia opus perfectum habet; et ut beatus Augustinus ait: quocienscumque pressure seu tribulacionis aliquid patimur, admoniciones sunt et correcciones nostre, nam et ipse Sancte littere non nobis promittunt pacem, securitatem et quietem, sed tribulaciones, pressuras et scandala demonstrant. Quid tale modo genus humanum patitur insolitum, quod non patres nostri passi sunt? Est quidem ecclesia, ut ait beatus Ambrosius, navis in solo mundi huius constituta crebris ventorum flatibus et aquarum fluctibus idest temptacionum verberibus fatigata, quam turbidi fluctus idest huius seculi potestates conantur ad saxa producere, que et si undarum fluctibus aut procellis sepe vexatur, nunquam tamen potest sustinere naufragium, quia in arbore eius idest in cruce Christus erigitur, in pupe Pater residet gubernator, proram paraclitus servat Spiritus. Hanc per angusti huius mundi freta duodecim remiges ducunt idest Apostoli duodecim et similis numerus prophetarum. Hec namque est navis, que et si cotidie seculum istud tamquam aliquod pelagus sortitur infestum, numquam eliditur ad saxum nec mergitur ad profundum, sed illi rebus prosperis consolacio, ut adversis non frangatur et rebus adversis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam prudenciam procuratur. Atque ita unum temperatur ex altero. Hortetur insuper populum ad penitenciam, ex ea enim magis veritatis suusque precursor Joannes officium predicacionis exorsi sunt dicentes: Penitenciam agite, apropinquabit in vos Regnum celorum; utque eterni judicii diem solicita mente conspiciant et terrorem illius penitendo preveniant, delictorum omnium maculas lavent fletibus, ut pius conditor noster cum ad judicium venit, tanto eos maiore gracia consoletur, quanto nunc conspicit, quod ab eis sua delicta puniuntur; ac denique feritate turchorum illis exposita et quanta christianis intulerint inferreque conentur mala, omnium oraciones ac pia erigant ad Deum vota contra illos. Nos vero, qui de Dei omnipotentis misericordia confisi largam indulgenciam opem corporalem ferentibus concessimus, indulgenciam eciam concedimus eis, qui opem tulerunt spiritualem orbis, itaque vere penitentibus et confessis, qui ad predictas processiones convenerint, septem annos et totidem quadragenas de vera indulgencia impartimur. Illis vero, qui pia emiserint vota eaque conpleverint aut oracionum aut peregrinacionum aut elargicionis elemosinarum, ut omnipotens Deus ad auxilium christianorum respicere pro sua pietate dignetur, duos annos et totidem quadragenas de vera penitencia indulgemus; contentas in nostris presentibus litteris apostolicis seu bullis duraturas, quamdiu sancta cruciata nostra durabit. Et de celo, uti confidimus, victoria dabitur contra dictum perfidum Turcum et alios damnate secte Mahometice in partibus orientalibus sectatores. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre monicionis, hortacionis, mandati, relaxacionis, elargicionis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum. Anno etc. millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto. Tercio Calendas Julii. Pontificatus nostri Anno Secundo.

Nessun commento:

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online